Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 35:11-13

11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.

13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Exodus 35:1-29

35 Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Haec sunt quae jussit Dominus fieri.

Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.

Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens:

Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et aes,

hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:

11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases:

12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:

13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:

14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:

15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:

16 altare holocausti, et craticulam ejus aeneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus:

17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:

19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,

21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

22 viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

24 argenti, aerisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

25 Sed et mulieres doctae, quae neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.

Actus Apostolorum 10:9-23

Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.

10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:

11 et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de caelo in terram,

12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli.

13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca.

14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.

15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.

16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in caelum.

17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.

18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.

19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te.

20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.

21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quaeritis: quae causa est, propter quam venistis?

22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.

23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.