Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
38 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
2 Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis.
5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7 Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8 Et nunc quae est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;
11 amove a me plagas tuas.
12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
33 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum:
2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos.
3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit.
5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
6 Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt.
7 Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
8 Dixitque Esau: Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
9 At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
10 Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius,
11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
12 ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
13 Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
14 Praecedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
15 Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
17 Et Jacob venit in Socoth: ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.
2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis.
3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.
4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.
6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.
12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.
13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?
14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:
15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.