Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
20 Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum?
21 Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem?
22 Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi haec? propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae.
23 Si mutare potest AEthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
24 Et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto.
25 Haec sors tua, parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio.
26 Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua:
27 adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae: super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Jerusalem! non mundaberis post me: usquequo adhuc?
17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis:
19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:
20 praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo:
22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius:
23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum:
24 quia omnis caro ut foenum: et omnis gloria ejus tamquam flos foeni: exaruit foenum, et flos ejus decidit.
25 Verbum autem Domini manet in aeternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
2 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,