Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
37 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
4 Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.
6 Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
44 Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
6 Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.
7 Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
10 Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
15 Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
16 Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
17 Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
15 Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo:
16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est.
17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum.