Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
138 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;
2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:
4 et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.
5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.
7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
8 Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12 Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.
13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meae.
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:
20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?
22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terrae Edom:
23 ubi locutus est Dominus ad Moysen:
24 Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.
25 Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.
26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi.
27 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine.
28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus.
29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.
19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
20 Et continuo in synagogis praedicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?
22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judaei ut eum interficerent.
24 Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.