Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 120

120 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.

Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.

Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.

Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.

Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus.

Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

II Regum 24:18-25:21

18 Vigesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus erat Amital filia Jeremiae de Lobna.

19 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat Joakim.

20 Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis.

25 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.

Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae,

nona die mensis: praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae.

Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis.

Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.

Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium.

Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.

Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.

Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.

10 Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum.

11 Reliquam autem populi partem quae remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae.

12 Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas.

13 Columnas autem aereas quae erant in templo Domini, et bases, et mare aereum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem.

14 Ollas quoque aereas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt.

15 Necnon et thuribula, et phialas: quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea tulit princeps militiae,

16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus aeris omnium vasorum.

17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea: similem et columna secunda habebat ornatum.

18 Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.

19 Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros: et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.

20 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.

21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.

I Corinthios 15:20-34

20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,

21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.

24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.

25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:

27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia.

28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?

30 ut quid et nos periclitamur omni hora?

31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.

32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.

33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.

34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.