Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 91:1-2

91 Psalmus cantici, in die sabbati.

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:

Psalmi 91:9-16

tu autem Altissimus in aeternum, Domine.

10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:

16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

Exodus 6:1-13

Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus

qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis.

Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.

Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo AEgyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.

Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo AEgyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo AEgyptiorum,

et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem AEgypti, ut dimittat filios Israel de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem AEgypti ut educerent filios Israel de terra AEgypti.

Actus Apostolorum 7:35-42

35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.

36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra AEgypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.

37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis.

38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitae dare nobis.

39 Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in AEgyptum,

40 dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui praecedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra AEgypti, nescimus quid factum sit ei.

41 Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum.

42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?