Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
53 In finem, in carminibus. Intellectus David,
2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
7 Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
25 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:
4 septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
5 Quae sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terrae est:
6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinantur apud te:
7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quae nascuntur praebebunt cibum.
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem:
9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim jubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
11 quia jubilaeus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis,
12 ob sanctificationem jubilaei: sed statim oblata comedetis.
13 Anno jubilaei, redient omnes ad possessiones suas.
14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilaei emes ab eo,
15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.
16 Quanto plures anni remanserint post jubilaeum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
18 Facite praecepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Haec verba Dei vera sunt.
10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae.