Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 32

32 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.

Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.

Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.

Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.

Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.

Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.

10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

11 Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi.

13 De caelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.

14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:

15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.

16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.

17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.

18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:

19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.

20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.

21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.

22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

Iosue 4:1-13

Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue:

Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:

et praecipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.

Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus,

et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israel,

ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?

respondebitis eis: Defecerunt aquae Jordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in aeternum.

Fecerunt ergo filii Israel sicut praecepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israel, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.

Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis: et sunt ibi usque in praesentem diem.

10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quae Josue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.

11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.

12 Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses:

13 et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.

II Corinthios 4:16-5:5

16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.

17 Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis,

18 non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt.

Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis.

Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes:

si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.

Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.