Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 91:1-2

91 Psalmus cantici, in die sabbati.

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:

Psalmi 91:9-16

tu autem Altissimus in aeternum, Domine.

10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:

16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

Ecclesiastes 3:1-8

Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo.

Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.

Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus aedificandi.

Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi.

Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.

Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.

Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi.

Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.

Ioannes 12:27-36

27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:

28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.

29 Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.

30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.

31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.

32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)

34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?

35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.