Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
30 Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,
32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai.
33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata.
35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.
99 Psalmus in confessione.
2 Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in laetitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuae ejus.
4 Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus,
5 quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.
12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur:
13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur,
14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.
17 Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
4 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens.
30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliae: nesciens quid diceret.
34 Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:
39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:
40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.
41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.
42 Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit.
43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.