Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
5 Haec dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.
6 Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
7 Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
8 Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus: et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
9 Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud?
10 Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
12 Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra:
15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.
18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,
17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
19 Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.
22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo: secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
25 Vae vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.
26 Vae cum benedixerint vobis homines: secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.