Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ieremias 32:1-3

32 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciae regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.

Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.

Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam:

Ieremias 32:6-15

Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens:

Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.

Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit haereditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset:

et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos.

10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.

11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:

12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris.

13 Et praecepi Baruch coram eis, dicens:

14 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis:

15 haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineae in terra ista.

Psalmi 91:1-6

91 Psalmus cantici, in die sabbati.

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:

ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara.

Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.

Psalmi 91:14-16

14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:

16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

I Timotheum 6:6-19

Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.

Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.

Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.

Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.

10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.

11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,

14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,

15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:

16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.

17 Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum)

18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,

19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Lucas 16:19-31

19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.

20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,

21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.

22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.

23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:

24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.

25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:

26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.

27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:

28 habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.

29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.

30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.

31 Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.