Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 94

94 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;

praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:

quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt;

quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.

Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

Ieremias 5:18-31

18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.

19 Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.

20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes:

21 Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.

22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.

23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt.

24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis.

25 Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis:

26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.

27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et ditati.

28 Incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. Causam viduae non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.

29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?

30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra:

31 prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?

II Petri 3:8-13

Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.

Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.

10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur.

11 Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,

12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?

13 Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.