Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ieremias 4:11-12

11 In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.

12 Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.

Ieremias 4:22-28

22 Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.

23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et caelos, et non erat lux in eis.

24 Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt.

25 Intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile caeli recessit.

26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris ejus.

27 Haec enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.

28 Lugebit terra, et moerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non poenituit me, nec aversus sum ab eo.

Psalmi 14

14 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?

Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam;

qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.

Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;

qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec non movebitur in aeternum.

I Timotheum 1:12-17

12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:

13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo Jesu.

15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.

16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam.

17 Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Lucas 15:1-10

15 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.

Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.

Et ait ad illos parabolam istam dicens:

Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam?

Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:

et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.

Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.

Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat?

Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.

10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.