Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 106:40-43

40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.

41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.

42 Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.

43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?

Ieremias 10:17-25

17 Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione:

18 quia haec dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.

19 Vae mihi super contritione mea: pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam.

20 Tabernaculum meum vastatum est; omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.

21 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.

22 Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.

23 Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.

24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.

25 Effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te, et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.

Lucas 20:45-21:4

45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:

46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,

47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.

21 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.

Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit.

Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.