Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
18 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
2 Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.
4 Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.
5 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
6 Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israel? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.
7 Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud:
8 si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.
9 Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud.
10 Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
11 Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra.
139 In finem. Psalmus David.
2 Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.
3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.
5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.
1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
2 et Appiae sorori carissimae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae, quae in domo tua est.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:
6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes:
16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
25 Ibant autem turbae multae cum eo: et conversus dixit ad illos:
26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
28 Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
30 dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare?
31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?
32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt.
33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.