Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
91 Psalmus cantici, in die sabbati.
2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:
3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara.
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
9 Ad prophetas: Contritum est cor meum in medio mei; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.
10 Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis.
11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.
12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.
13 Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem: prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel.
14 Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha.
15 Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.
16 Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
17 Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum.
18 Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit?
19 Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
20 Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.
21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
22 Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.
8 Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae caritatis ingenium bonum comprobans.
9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
10 Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore:
11 nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
13 Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate.
14 In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:
15 Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit.