Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 94

94 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;

praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:

quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt;

quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.

Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

Ieremias 5:1-17

Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem: et propitius ero ei.

Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.

Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.

Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.

Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula.

Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum; confortatae sunt aversiones eorum.

Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.

Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?

10 Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.

11 Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel, et domus Juda, ait Dominus.

12 Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus.

13 Prophetae fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: haec ergo evenient illis.

14 Haec dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.

15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.

16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens; universi fortes.

17 Et comedet segetes tuas et panem tuum; devorabit filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.

I Timotheum 1:18-20

18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,

19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:

20 ex quibus est Hymenaeus, et Alexander: quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.