Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
107 Canticum Psalmi, ipsi David.
2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.
3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.
4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus:
5 quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
6 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua:
7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus;
8 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt.
2 Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israel.
3 Projecit Israel bonum: inimicus persequetur eum.
4 Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
5 Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
6 Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae.
7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
8 Devoratus est Israel; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus.
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factae sunt ei arae in delictum.
12 Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt.
13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in AEgyptum convertentur.
14 Et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius.
33 O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!
34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?
35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen.