Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
11 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum; et ex AEgypto vocavi filium meum.
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3 Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.
5 Non revertetur in terram AEgypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
6 Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
8 Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.
9 Non faciam furorem irae meae; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
11 Et avolabunt quasi avis ex AEgypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
107 Canticum Psalmi, ipsi David.
2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.
3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.
4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus:
5 quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
6 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua:
7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus;
3 Igitur, si consurrexistis cum Christo: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:
2 quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4 Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5 Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus:
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis:
7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:
11 ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.
13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem.
14 At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?
15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet.
16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:
17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?
18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea,
19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cujus erunt?
21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.