Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
10 In finem. Psalmus David.
2 In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?
3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde:
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?
5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum.
6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.
16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem: et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
17 Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem?
18 Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.
19 Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus; nonne semetipsos in confusionem vultus sui?
20 Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae: et succendetur, et non extinguetur.
21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes:
22 quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra AEgypti, de verbo holocautomatum et victimarum:
23 sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.
24 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali: factique sunt retrorsum, et non in ante,
25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra AEgypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens:
26 et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum.
7 Et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:
8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
9 Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te,
10 quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
11 Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.