Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
60 In finem. In hymnis David.
2 Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meae.
3 A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
4 quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula; protegar in velamento alarum tuarum.
6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
7 Dies super dies regis adjicies; annos ejus usque in diem generationis et generationis.
8 Permanet in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret?
9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.
13 Loquente Ephraim, horror invasit Israel; et deliquit in Baal, et mortuus est.
2 Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.
3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra AEgypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.
5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum.
8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos.
9 Perditio tua, Israel: tantummodo in me auxilium tuum.
10 Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes.
11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
12 Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus.
13 Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.
14 De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! consolatio abscondita est ab oculis meis.
15 Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.