Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
5 Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
6 Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
7 Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque mandavero tibi loqueris.
8 Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.
71 Psalmus, in Salomonem.
2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
19 et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.
22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertimus.
26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum.
27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia.
28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
29 Etenim Deus noster ignis consumens est.
10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?
16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.