Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 74

74 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.

Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.

Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:

quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:

quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.

10 Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob:

11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.

Isaias 5:24-30

24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt.

25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae: et ecce festinus velociter veniet.

27 Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.

28 Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti. Ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis.

29 Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.

30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.

Actus Apostolorum 7:44-53

44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.

45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,

46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.

47 Salomon autem aedificavit illi domum.

48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:

49 Caelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meae est?

50 Nonne manus mea fecit haec omnia?

51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos.

52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis:

53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.