Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 74

74 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.

Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.

Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:

quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:

quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.

10 Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob:

11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.

Isaias 5:8-23

Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?

In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum; nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore.

10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.

11 Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis!

12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.

13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.

14 Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.

15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.

16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.

17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent.

18 Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum!

19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud!

20 Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!

21 Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.

22 Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!

23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo!

I Ioannis 4:1-6

Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum.

In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est:

et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est.

Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.

Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.

Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.