Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
71 Psalmus, in Salomonem.
2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
6 Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
2 Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion.
3 Ad eam venient pastores et greges eorum; fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
4 Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: vae nobis, quia declinavit dies; quia longiores factae sunt umbrae vesperi!
5 Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.
6 Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Haec est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus.
7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
8 Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.
9 Haec dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
11 Idcirco furore Domini plenus sum; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur; senex cum pleno dierum.
12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus:
13 a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
14 Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax! et non erat pax.
15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
16 Haec dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus.
17 Et constitui super vos speculatores: Audite vocem tubae. Et dixerunt: Non audiemus.
18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
19 Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:
5 et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.
6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.
7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?
8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.
9 Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae.
12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:
15 contemplantes nequis desit gratiae Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:
17 scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.