Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
14 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam;
3 qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec non movebitur in aeternum.
13 Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus.
14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae?
15 Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.
16 Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam:
17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.
18 Viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum.
19 Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii.
20 Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea; subito pelles meae.
21 Usquequo videbo fugientem; audiam vocem buccinae?
29 A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo.
30 Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui; animam tuam quaerent.
31 Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae: vox filiae Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos!
11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;
13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae.
15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
19 Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos.
20 Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis?
21 Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?