Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iob 42:1-6

42 Respondens autem Job Domino, dixit:

Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.

Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.

Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.

Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.

Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.

Iob 42:10-16

10 Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia.

11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.

12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae.

13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.

14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.

15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra: deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum.

16 Vixit autem Job post haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.

Psalmi 34:1-8

34 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me.

Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.

Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animae meae: Salus tua ego sum.

Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.

Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.

Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.

Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam.

Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.

Psalmi 34:19-22

19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.

20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.

21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.

22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.

Hebraeos 7:23-28

23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:

24 hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium.

25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.

26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus:

27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.

28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.

Marcus 10:46-52

46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans.

47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei.

48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.

49 Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te.

50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

51 Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.

52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.