Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
55 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi:
13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
15 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
3 Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
6 Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.
7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
9 Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
10 Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?
13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu ejus.
16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
17 Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi.
18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos:
19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
21 Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
23 Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium.
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.
28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
30 Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
31 Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
32 Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.
33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
34 Congregatio enim hypocritae sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos.
27 Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis.
28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.
29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.
34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est:
35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis:
36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.