Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
140 Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6 absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
5 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: quae accedens, osculata est summitatem virgae ejus.
3 Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.
4 At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi.
5 Statimque rex: Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
7 Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istae:
8 si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.
9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde:
10 et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam,
11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
12 Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
13 Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Judaeum sedentem ante fores regias.
14 Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici: Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.
18 Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.
19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet.
24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.
25 Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam.