Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 22

22 Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:

in loco pascuae, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me;

animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum.

Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam praeclarus est!

Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.

Iob 18

18 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.

Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?

Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?

Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?

Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur.

Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum.

Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.

Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.

10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.

11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.

12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.

13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors.

14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.

15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.

16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.

17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.

18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.

19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.

20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.

21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.

Hebraeos 4:1-11

Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.

Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quae audierunt.

Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.

Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.

Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.

Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem:

iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.

Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.

10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.