Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
104 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.
2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.
3 Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum.
4 Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.
5 Mementote mirabilium ejus quae fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:
6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus.
7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:
9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:
24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
35 et comedit omne foenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.
39 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti?
2 Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum?
3 Incurvantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt.
4 Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit?
6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.
7 Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit.
8 Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit.
9 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum?
10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?
11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?
12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?
13 Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.
14 Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea?
15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente.
17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus.
19 Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?
20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror.
21 Terram ungula fodit; exultat audacter: in occursum pergit armatis.
22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio.
23 Super ipsum sonabit pharetra; vibrabit hasta et clypeus:
24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem.
25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?
27 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?
28 In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.
29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.
30 Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.
31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job:
32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
33 Respondens autem Job Domino, dixit:
34 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.
35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
25 Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator.
27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:
28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel.