Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 104:1-9

104 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.

Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.

Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum.

Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.

Mementote mirabilium ejus quae fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:

semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus.

Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.

Memor fuit in saeculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:

quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:

Psalmi 104:24

24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.

Psalmi 104:35

35 et comedit omne foenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.

Iob 36:1-16

36 Addens quoque Eliu, haec locutus est:

Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.

Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.

Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:

sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.

Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.

Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,

indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.

10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.

11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:

12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.

13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.

14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.

15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.

16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.

Romanos 15:7-13

Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.

Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:

gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.

10 Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus.

11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.

12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.