Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iob 38:1-7

38 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?

Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.

Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi, si habes intelligentiam.

Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?

Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,

cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?

Iob 38:34-41

34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?

35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?

36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?

37 Quis enarrabit caelorum rationem? et concentum caeli quis dormire faciet?

38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur?

39 Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis,

40 quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?

41 Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?

Psalmi 104:1-9

104 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.

Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.

Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum.

Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.

Mementote mirabilium ejus quae fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:

semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus.

Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.

Memor fuit in saeculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:

quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:

Psalmi 104:24

24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.

Psalmi 104:35

35 et comedit omne foenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.

Hebraeos 5:1-10

Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis:

qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate:

et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.

Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.

Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.

Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam:

et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae,

10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.

Marcus 10:35-45

35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.

36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?

37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.

38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?

39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:

40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

41 Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne.

42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.

43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:

44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.