Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iob 1:1

Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.

Iob 2:1-10

Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,

ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.

Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.

Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua;

alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.

Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva.

Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus;

qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.

Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.

10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.

Psalmi 26

26 Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae: a quo trepidabo?

Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.

Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.

Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.

Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.

In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino.

Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me.

Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.

Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.

10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me.

11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.

12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.

13 Credo videre bona Domini in terra viventium.

14 Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Hebraeos 1:1-4

Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis:

novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula:

qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:

tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.

Hebraeos 2:5-12

Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.

Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum?

Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.

Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.

10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.

11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:

12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te.

Marcus 10:2-16

Et accedentes pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.

At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses?

Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.

Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud:

ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus.

Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam:

et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.

Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.

11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.

12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur.

13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.

14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.

15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.