Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
75 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2 Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus.
3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;
6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
9 De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,
13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.
40 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
2 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.
3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?
4 Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
10 Ecce behemoth quem feci tecum, foenum quasi bos comedet.
11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
12 Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
13 Ossa ejus velut fistulae aeris; cartilago illius quasi laminae ferreae.
14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
15 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi.
16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
17 Protegunt umbrae umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.
18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?
21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
25 Concident eum amici? divident illum negotiatores?
26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?
27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.
6 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni.
3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi,
6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:
8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.
9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.
10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:
12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones.