Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 62

62 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.

Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!

In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.

Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.

Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua.

10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam: introibunt in inferiora terrae;

11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.

12 Rex vero laetabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.

Osee 10:9-15

Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis.

10 Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.

11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob.

12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.

14 Consurget tumultus in populo tuo; et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa.

15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.

Iacobi 5:1-6

Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis.

Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.

Aurum et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.

Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.

Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.