Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Amos 8:4-7

Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae,

dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,

ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?

Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.

Psalmi 113

113 Alleluja. In exitu Israel de AEgypto, domus Jacob de populo barbaro,

facta est Judaea sanctificatio ejus; Israel potestas ejus.

Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.

Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?

montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?

A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:

qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:

10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?

11 Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit.

12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.

15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.

16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

17 Domus Israel speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel; benedixit domui Aaron.

21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

23 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.

24 Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum.

25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:

26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

I Timotheum 2:1-7

Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:

pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate:

hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:

qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:

in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.

Lucas 16:1-13

16 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.

Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae: jam enim non poteris villicare.

Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.

Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.

Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?

At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.

Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.

Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.

10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.

11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?

12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?

13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.