Revised Common Lectionary (Complementary)
113 Alleluja. In exitu Israel de AEgypto, domus Jacob de populo barbaro,
2 facta est Judaea sanctificatio ejus; Israel potestas ejus.
3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:
10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
11 Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit.
12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17 Domus Israel speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel; benedixit domui Aaron.
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
24 Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:
26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
8 Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?
9 In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum; nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore.
10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
11 Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis!
12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
14 Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent.
18 Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum!
19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud!
20 Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!
21 Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
22 Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo!
41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum.