Revised Common Lectionary (Complementary)
12 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?
2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
5 nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
12 Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
16 Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
21 Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
22 Errant qui operantur malum; misericordia et veritas praeparant bona.
23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
24 Corona sapientium divitiae eorum; fatuitas stultorum imprudentia.
25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
27 Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis.
28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
30 Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.
31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
4 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducaei,
2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis:
3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.
4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.
5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae, in Jerusalem:
6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
7 Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:
9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli:
12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.