Revised Common Lectionary (Complementary)
73 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.
3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae; posuerunt signa sua, signa:
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.
7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.
13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis AEthiopum.
15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.
16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
17 Tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea.
18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.
21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
3 Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens:
2 Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te.
3 Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.
4 Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
5 Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.
6 Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
7 Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant.
8 Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum.
9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?
10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur.
11 Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?
13 Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.