Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 51:1-10

51 In finem. Intellectus David,

cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.

Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.

Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.

Genesis 8:20-9:7

20 AEdificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.

Benedixitque Deus Noe et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.

Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.

Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

Ioannes 10:11-21

11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.

12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;

13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae.

15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.

16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

19 Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos.

20 Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis?

21 Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?