Revised Common Lectionary (Complementary)
6 Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel!
4 qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti;
5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
146 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
2 AEdificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit:
3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum;
4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus.
6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.
7 Praecinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara.
8 Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluviam; qui producit in montibus foenum, et herbam servituti hominum;
9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
11 Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.
6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.
10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
17 Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum)
18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:
24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:
26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:
28 habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.
30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.
31 Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.