Revised Common Lectionary (Complementary)
101 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5 Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:
10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.
13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam:
17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit:
21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:
22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:
23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
24 Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.
24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
25 Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.
26 Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae.
27 Praecepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terrae.
28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
29 Et unaquaeque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
30 Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthaei fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima.
31 Porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
32 et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.
33 Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.
34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt caeremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israel:
35 et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:
36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra AEgypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
37 Caeremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.
38 Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos,
39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
40 Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
41 Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem.
14 Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito:
15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
4 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum,
2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.