Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 113

113 Alleluja. In exitu Israel de AEgypto, domus Jacob de populo barbaro,

facta est Judaea sanctificatio ejus; Israel potestas ejus.

Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.

Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?

montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?

A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:

qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:

10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?

11 Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit.

12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.

15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.

16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

17 Domus Israel speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel; benedixit domui Aaron.

21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

23 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.

24 Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum.

25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:

26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Ezechiel 22:17-31

17 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

18 Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt.

19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,

20 congregatione argenti, et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea: et requiescam, et conflabo vos.

21 Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus.

22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus: et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.

23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

24 Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.

25 Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.

26 Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.

27 Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.

28 Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Haec dicit Dominus Deus: cum Dominus non sit locutus.

29 Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.

30 Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.

31 Et effudi super eos indignationem meam; in igne irae meae consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.

Romanos 8:31-39

31 Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos?

32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?

33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,

34 quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.

35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?

36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.)

37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,

39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.