Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
25 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.
3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:
7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
8 Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.
9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:
10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus.
6 Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti caelum, et caelum caelorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quae in ea sunt: maria, et omnia quae in eis sunt: et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat.
7 Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldaeorum, et posuisti nomen ejus Abraham:
8 et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananaei, Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Gergesaei, ut dares semini ejus: et implesti verba tua, quoniam justus es.
9 Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in AEgypto, clamoremque eorum audisti super mare Rubrum.
10 Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terrae illius: cognovisti enim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
11 Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
12 Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur.
13 Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de caelo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, caeremonias, et praecepta bona:
14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis: et mandata, et caeremonias, et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui.
15 Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
5 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:
3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat:
5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.
6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:
9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11 Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis.