Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes:
5 Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
6 Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus:
7 sicque faciebat per singulos annos: cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam: porro illa flebat, et non capiebat cibum.
8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii?
9 Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
10 cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
11 et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
12 Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.
13 Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. AEstimavit ergo eam Heli temulentam,
14 dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades.
15 Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et moeroris mei locuta sum usque in praesens.
17 Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israel det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.
18 Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.
19 Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus.
20 Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
2 Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia laetata sum in salutari tuo.
2 Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes.
4 Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quae multos habebat filios, infirmata est.
6 Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit.
7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
8 Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
9 Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
10 Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in caelis tonabit. Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.
11 Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata:
12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:
16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei:
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
13 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structurae.
2 Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas:
4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?
5 Et respondens Jesus coepit dicere illis: Videte ne quis vos seducat:
6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.
7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim haec fieri: sed nondum finis.
8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.