Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 132

132 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum!

Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus;

sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.

Error: 'Psalmi 132:13-18' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
II Regum 23:1-14

23 Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem.

Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini.

Stetitque rex super gradum: et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta ejus, et testimonia, et caeremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis hujus, quae scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.

Et praecepit rex Helciae pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal, et in luco, et universae militiae caeli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.

Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunae, et duodecim signis, et omni militiae caeli.

Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi.

Destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.

Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis.

Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.

10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch.

11 Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni.

12 Altaria quoque quae erant super tecta coenaculi Achaz, quae fecerant reges Juda, et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.

13 Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex.

14 Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.

Ioannes 3:31-36

31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est.

32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.

33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.

34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.

36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.