Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
146 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
2 AEdificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit:
3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum;
4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus.
6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.
7 Praecinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara.
8 Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluviam; qui producit in montibus foenum, et herbam servituti hominum;
9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
11 Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.
10 Quae cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem?
11 Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas.
12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.
13 Quae ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum.
14 Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias.
25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?
26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.
29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?
30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit.
32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.